MDCCCLIII.



"Qucquid agunt homines, nostri est farrago libelli."

Acris hyems jam venit: hyems genus omne perosa
Foemineum, et senibus glacies non aequa rotundis:
Apparent rari stantes in tramite glauco;
Radit iter, cogitque nives, sua tela, juventus.
Trux matrona ruit, multos dominata per annos,
Digna indigna minans, glomeratque volumina crurum;
Illa parte senex, amisso forte galero,
Per plateas bacchatur; eum chorus omnis agrestum
Ridet anhelantem frustra, et jam jamque tenentem
Quod petit; illud agunt venti prensumque resorbent.
Post, ubi compositus tandem votique potitus
Sedit humi; flet crura tuens nive candida lenta,
Et vestem laceram, et venturas conjugis iras:
Itque domum tendens duplices ad sidera palmas,
Corda miser, desiderio perfixa galeri.
At juvenis (sed cruda viro viridisque juventus)
Quaerit bacciferas, tunica pendente, {145a} tabernas:
Pervigil ecce Baco furva depromit ab arca
Splendidius quiddam solito, plenumque saporem
Laudat, et antiqua jurat de stripe Jamaicae.
O fumose puer, nimium ne crede Baconi:
Manillas vocat; hoc praetexit nomine caules.
Te vero, cui forte dedit maturior aetas
Scire potestates herbarum, te quoque quanti
Circumstent casus, paucis (adverte) docebo.
Praecipue, seu raptat amor te simplicis herbae, {145b}
Seu potius tenui Musam meditaris avena,
Procuratorem fugito, nam ferreus idem est.
Vita semiboves catulos, redimicula vita
Candida: de coelo descendit [Greek text].
Nube vaporis item conspergere praeter euntes
Jura vetant, notumque furens quid femina possit:
Odit enim dulces succos anus, odit odorem;
Odit Lethaei diffusa volumina fumi.
Mille modis reliqui fugiuntque feruntque laborem.
Hic vir ad Eleos, pedibus talaria gestans,
Fervidus it latices, nec quidquam acquirit eundo: {146a}
Ille petit virides (sed non e gramine) mensas,
Pollicitus meliora patri, tormentaque {146b} flexus
Per labyrintheos plus quam mortalia tentat,
Acre tuens, loculisque pilas immittit et aufert.
Sunt alii, quos frigus aquae, tenuisque phaselus
Captat, et aequali surgentes ordine remi.
His edura cutis, nec ligno rasile tergum;
Par saxi sinus: esca boves cum robore Bassi.
Tollunt in numerum fera brachia, vique feruntur
Per fluctus: sonuere viae clamore secundo:
Et picea de puppe fremens immane bubulcus
Invocat exitium cunctis, et verbera rapto
Stipite defessis onerat graviora caballis.
Nil humoris egent alii. Labor arva vagari,
Flectere ludus equos, et amantem devia {147a} currum.
Nosco purpureas vestes, clangentia nosco
Signa tubae, et caudas inter virgulta caninas.
Stat venator equus, tactoque ferocior armo
Surgit in arrectum, vix auditurus habenam;
Et jam prata fuga superat, jam flumina saltu.
Aspicias alios ab iniqua sepe rotari
In caput, ut scrobibus quae sint fastigia quaerant;
Eque rubis aut amne pigro trahere humida crura,
Et foedam faciem, defloccatumque galerum.
Sanctius his animal, cui quadravisse rotundum {148a}
Musae suadet amor, Camique ardentis imago,
Inspicat calamos contracta fronte malignos,
Perque Mathematicum pelagus, loca turbida, anhelat.
Circum dirus "Hymers," nec pondus inutile, "Lignum,"
"Salmoque," et pueris tu detestate, "Colenso,"
Horribiles visu formae; livente notatae
Ungue omnes, omnes insignes aure canina. {148b}
Fervet opus; tacitum pertentant gaudia pectus
Tutorum; "pulchrumque mori," dixere, "legendo."
Nec vero juvenes facere omnes omnia possunt.
Atque unum memini ipse, deus qui dictus amicis,
Et multum referens de rixatore {148c} secundo,
Nocte terens ulnas ac scrinia, solus in alto
Degebat tripode; arcta viro vilisque supellex;
Et sic torva tuens, pedibus per mutua nexis,
Sedit, lacte mero mentem mulcente tenellam.
Et fors ad summos tandem venisset honores;
Sed rapidi juvenes, queis gratior usus equorum,
Subveniunt, siccoque vetant inolescere libro.
Improbus hos Lector pueros, mentumque virili
Laevius, et durae gravat inclementia Mortis: {149a}
Agmen iners; queis mos aliena vivere quadra, {149b}
Et lituo vexare viros, calcare caballos.
Tales mane novo saepe admiramur euntes
Torquibus in rigidis et pelle Libystidis ursae;
Admiramur opus {149c} tunicae, vestemque {149d} sororem
Iridis, et crurum non enarrabile tegmen.
Hos inter comites implebat pocula sorbis
Infelix puer, et sese reereabat ad ignem,
"Evoe, {150a} BASSE," fremens: dum velox praeterit aetas;
Venit summa dies; et Junior Optimus exit.
Saucius at juvenis nota intra tecta refugit,
Horrendum ridens, lucemque miserrimus odit:
Informem famulus laqueum pendentiaque ossa
Mane videt, refugitque feri meminisse magistri.
Di nobis meliora! Modum re servat in omni
Qui sapit: haud ilium semper recubare sub umbra,
Haud semper madidis juvat impallescere chartis.
Nos numerus sumus, et libros consumere nati;
Sed requies sit rebus; amant alterna Camenae.
Nocte dieque legas, cum tertius advenit annus:
Tum libros cape; claude fores, et prandia defer.
Quartus venit: ini, {150b} rebus jam rite paratis,
Exultans, et coge gradum conferre magistros.
His animadversis, fugies immane Barathrum.
His, operose puer, si qua fata aspera rumpas,
Tu rixator eris. Saltem non crebra revises
Ad stabulum, {151a} et tota moerens carpere juventa;
Classe nec amisso nil profectura dolentem
Tradet ludibriis te plena leporis HIRUDO. {151b}