To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person Poem Rhyme Scheme and Analysis
Rhyme Scheme: ABCDEDADEDAAEFACACCD EDADECECEDDDCEDCCDAC GCDDDA| Quis posthac chartae committat sensa loquaci | A |
| Si sua crediderit Fata subesse stylo | B |
| Conscia si prodat Seribentis Litera sortem | C |
| Quicquid in vita plus latuisse velit | D |
| Flexibus in calami tamen omnia sponte leguntur | E |
| Quod non significant Verba Figura notat | D |
| Bellerophonteas signat sibi quisque Tabellas | A |
| Ignaramque Manum Spiritus intus agit | D |
| Nil praeter solitum sapiebat Epistola nostra | E |
| Exemplumque meae Simplicitatis erat | D |
| Fabula jucundos qualis delectat Amicos | A |
| Urbe lepore novis carmine tota scatens | A |
| Hic tamen interpres quo non securior alter | E |
| Non res non voces non ego notus ei | F |
| Rimatur fibras notularum cautus Aruspex | A |
| Scriptur aeque inhians consulit exta meae | C |
| Inde statim vitae casus animique recessus | A |
| Explicat haud Genio plura liquere putem | C |
| Distribuit totum nostris eventibus orbem | C |
| Et quo me rapiat cardine Sphaera docet | D |
| Quae Sol oppositus quae Mars adversa minetur | E |
| Jupiter aut ubi me Luna Venusque juvent | D |
| Ut trucis intentet mihi vulnera Cauda Draconis | A |
| Vipereo levet ut vulnera more Caput | D |
| Hinc mihi praeteriti rationes atque futuri | E |
| Elicit Astrologus certior Astronomo | C |
| Ut conjecturas nequeam discernere vero | E |
| Historiae superet sed Genitura fidem | C |
| Usque adeo caeli respondet pagina nostrae | E |
| Astrorum nexus syllaba scripta refert | D |
| Scilicet toti subsunt Oracula mundo | D |
| Dummodo tot foliis una Sibylla foret | D |
| Partum Fortunae mater Natura propinquum | C |
| Milie modis monstrat mille per indicia | E |
| Ingentemque Uterum qui mole Puerpera solvat | D |
| Vivit at in praesens maxima pars hominum | C |
| Ast Tu sorte tua gaude Celeberrime Vatum | C |
| Scribe sed haud superest qui tua fata legat | D |
| Nostra tamen si fas praesagia jungere vestris | A |
| Quo magis inspexti sydera spernis humum | C |
| Et nisi stellarum fueris divina propago | G |
| Naupliada credam te Palamede satum | C |
| Qui dedit ex aviun scriptoria signa volatu | D |
| Sydereaque idem nobilis arte fuit | D |
| Hinc utriusque tibi cognata scientia crevit | D |
| Nec minus augurium Litera quam dat Avis | A |
Andrew Marvell
(1)
Poem topics: , Print This Poem , Rhyme Scheme
Submit Spanish Translation
Submit German Translation
Submit French Translation
About To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person
To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person is a poem by Andrew Marvell. This page includes the poem text, poet information, related topics, comments, and similar poems.
Write your comment about To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person poem by Andrew Marvell
Best Poems of Andrew Marvell
