A Letter To Doctor Ingelo, Then With My Lord Whitlock, Ambassador From The Protector To The Queen Of Poem Rhyme Scheme and Analysis
Rhyme Scheme: ABCDCEDFDGCGCBCDCECD BCDBDBCAGCDCHBDIAEED EDADDDDCCDDFGDDDDBFB CDDDGGBCHBDDDDDDDBDD ACDBCCGBDEDBADBDHEBC DDDGDDDBDDCBDBIFBCDC CDDBDGDGDDDDFG| Quid facis Arctoi charissime transfuga coeli | A |
| Ingele proh sero cognite rapte cito | B |
| Num satis Hybernum defendis pellibus Astrum | C |
| Qui modo tam mollis nec bene firmus eras | D |
| Quae Gentes Hominum quae sit Natura Locorum | C |
| Sint Homines potius dic ibi sintre Loca | E |
| Num gravis horrisono Polus obruit omnia lapsu | D |
| Jungitur praeceps Mundas utraque nive | F |
| An melius canis horrescit Campus Aristis | D |
| Amuius Agricolis redit Orbe labor | G |
| Incolit ut fertur saevam Gens mitior Oram | C |
| Pace vigil Bello strenua justa Foro | G |
| Quin ibi sunt Urbes atque alta Palatia Regum | C |
| Musarumque domus sua Templa Deo | B |
| Nam regit Imperio populum Christina ferocem | C |
| Et dare jura potest regia Virgo viris | D |
| Utque trahit rigidum Magnes Aquilone Metallum | C |
| Gandet eam Soboles ferrea sponte sequii | E |
| Dic quantum liceat fallaci credere Famae | C |
| Invida num taceat plura sonet ve loquax | D |
| At si vera fides Mundi melioris ab ortu | B |
| Saecula Christinae nulla tulere parem | C |
| Ipsa licet redeat nostri decus orbis Eliza | D |
| Qualis nostra tamen quantaque Eliza fuit | B |
| Vidimus Effigiem mistasque Coloribus Umbras | D |
| Sic quoque Sceptripotens sic quoque visa Dea | B |
| Augustam decorant raro concordia frontem | C |
| Majestas Amor Forma Pudorque simul | A |
| Ingens Virgineo spirat Gustavus in ore | G |
| Agnoscas animos fulmineumque Patrem | C |
| Nulla suo nituit tam lucida Stella sub Axe | D |
| Non Ea quae meruit Crimine Nympha Polum | C |
| Ah quoties pavidum demisit conscia Lumen | H |
| Utque suae timuit Parrhasis Ora Deae | B |
| Et simulet falsa ni Pictor imagine Vultus | D |
| Delia tam similis nec fuit ipsa sibi | I |
| Ni quod inornati Triviae sint forte Capilli | A |
| Sollicita sed buic distribuantur Acu | E |
| Scilicet ut nemo est illa reverentior aequi | E |
| Haud ipsas igitur fert sine Lege Comas | D |
| Gloria sylvarum pariter communis utrique | E |
| Est perpetuae Virginitatis Honos | D |
| Sic quoque Nympharum supereminet Agmina collo | A |
| Fertque Choros Cynthi per Juga per Nives | D |
| Haud aliter pariles Ciliorum contrahit Arcus | D |
| Acribus ast Oculis tela subesse putes | D |
| Luminibus dubites an straverit illa Sagittis | D |
| Quae foret exuviis ardua colla Feram | C |
| Alcides humeros coopertus pelle Nemaea | C |
| Haud ita labentis sustulit Orbis Onus | D |
| Heu quae Cervices subnectunt Pectora tales | D |
| Frigidiora Gelu candidiora Nive | F |
| Caetera non licuit sed vix ea tota videre | G |
| Nam chau fi rigido stant Adamante Sinus | D |
| Seu chlamys Artifici nimium succurrerit auso | D |
| Sicque imperfectum fugerit impar Opus | D |
| Sive tribus spernat Victrix certare Deabus | D |
| Et pretium formae nec spoliata ferat | B |
| Junonis properans clara Trophaea Minervae | F |
| Mollia nam Veneris praemia nosse piget | B |
| Hinc neque consuluit fugitivae prodiga Formae | C |
| Nectimuit seris invigilasse Libris | D |
| Insommem quoties Nymphae monuere sequaces | D |
| Decedet roseis heu color ille Genis | D |
| Jamque vigil leni cessit Philomela sopori | G |
| Omnibus Sylvis conticuere Ferae | G |
| Acrior illa tamen pergit Curasque fatigat | B |
| Tanti est doctorum volvere scripta Virum | C |
| Et liciti quae sint moderamina discere Regni | H |
| Quid fuerit quid sit noscere quicquid erit | B |
| Sic quod in ingenuas Gothus peccaverit Artes | D |
| Vindicat studiis expiat Una suis | D |
| Exemplum dociles imitantur nobile Gentes | D |
| Et geminis Infans imbuit Ora sonis | D |
| Transpositos Suecis credas migrasse Latinos | D |
| Carmine Romuleo sic strepit omne Nemus | D |
| Upsala nec priscis impar memoratur Athenis | D |
| Aegidaque Currus hic sua Pallas habet | B |
| Illinc O quales liceat sperasse Liquores | D |
| Quum Dea praesideat fontibus ipsa sacris | D |
| Illic Lacte ruant illic flumina Melle | A |
| Fulvaque inauratam tingat Arena Salam | C |
| Upsalides Musae nunc majora conemus | D |
| Quaeque mihi Famae non levis Aura tulit | B |
| Creditur haud ulli Christus signasse suorum | C |
| Occultam gemina de meliore Notam | C |
| Quemque tenet charo descriptum Nomine semper | G |
| Non minus exculptum Pectore fida refert | B |
| Sola haec virgineas depascit Flamma Medullas | D |
| Et licito pergit solvere corda foco | E |
| Tu quoque Sanctorum fastos Christina sacrabis | D |
| Unica nec Virgo Volsiniensis erit | B |
| Discite nunc Reges Majestas proxima coelo | A |
| Discite proh magnos hinc coluisse Deos | D |
| Ah pudeat Tanitos puerilia fingere coepta | B |
| Nugas nescio quas male quaerere Opes | D |
| Acer Equo cunctos dum praeterit illa Britanno | H |
| Et pecoris spolium nescit inerme sequi | E |
| Ast Aquilam poscit Germano pellere Nido | B |
| Deque Palatino Monte fugare Lupam | C |
| Vos etiam latos in praedam jungite Campos | D |
| Impiaque arctatis cingite Lustra Plagis | D |
| Victor Oliverus nudum Caput exerit Armis | D |
| Ducere sive sequi nobile laetus Iter | G |
| Qualis jam Senior Solymae Godfredus ad Arces | D |
| Spina cui canis floruit alba comis | D |
| Et lappos Christina potest solvere Finnos | D |
| Ultima quos Boreae carcere Claustra premunt | B |
| Aeoliis quales Venti fremuere sub antris | D |
| Et tentant Montis corripuisse moras | D |
| Hanc Dea si summa demiserit Arce procellam | C |
| Quam gravis Austriacis Hesperiisque cadat | B |
| Omnia sed rediens olim narraveris Ipse | D |
| Nec reditus spero tempora longa petit | B |
| Non ibi lenta pigro stringuntur frigore Verba | I |
| Solibus tandem Vere liquanda novo | F |
| Sed radiis hyemem Regina potentior urit | B |
| Haecque magis solvit quam ligat illa Polum | C |
| Dicitur nostros moerens andisse Labores | D |
| Fortis ingenuam Gentis amasse Fidem | C |
| Oblatae Batavam nec paci commodat Aurem | C |
| Nec versat Danos insidiosa dolos | D |
| Sed pia festinat mutatis Foedera rebus | D |
| Et Libertatem quae dominatur amat | B |
| Digna cui Salomon meritos retulisset honores | D |
| Et Saba concretum Thure cremasset Iter | G |
| Hanc tua sed melius celebraverit Ingele Musa | D |
| Et labor est vestrae debitus ille Lyrae | G |
| Nos sine te frustra Thamisis saliceta subimus | D |
| Sparsaque per steriles Turba vagamur Agros | D |
| Et male tentanti querulum respondet Avena | D |
| Quin Rogerio dissiluere fides | D |
| Haec tamen absenti memores dictamus Amico | F |
| Grataque speramus qualiacumque fore | G |
Andrew Marvell
(1)
Poem topics: , Print This Poem , Rhyme Scheme
Submit Spanish Translation
Submit German Translation
Submit French Translation
<< Inscribenda Luparae Poem
To His Worthy Friend Doctor Witty Upon His Translation Of The Popular Errors Poem>>
About A Letter To Doctor Ingelo, Then With My Lord Whitlock, Ambassador From The Protector To The Queen Of
A Letter To Doctor Ingelo, Then With My Lord Whitlock, Ambassador From The Protector To The Queen Of is a poem by Andrew Marvell. This page includes the poem text, poet information, related topics, comments, and similar poems.
Write your comment about A Letter To Doctor Ingelo, Then With My Lord Whitlock, Ambassador From The Protector To The Queen Of poem by Andrew Marvell
Best Poems of Andrew Marvell
